- CANIS Carcharias
- CANIS Carchariasex marinorum Canum generibus, quorum tria recenset Aelian. Histor. l. 1. c. 8. tantae magnitudinis est, ut cetis robustissimis annumerari iure possit; ab asperitate et acumine dentium sic dictus. Alii lamiam et lamnam vocant, ἀπ` τȏυ ἔχεινμέγαν λαιμὸν, a gulae vastitate. Unde Oppian. Halieuticuv l. 1. v. 370.----- ----- --- δυσαντέα χάσματα λάμνης,Insausti rictus lamiae, etc.Cuiusmodi belluis Mare Rubrum tam refertum est, ut ê nave prospicere tutum non sit, remos plerumque ipsis invadentibus, uti refert ex Theophrasto Plinius. Sed et in Oceano Marique Mediterraneo non infrequenter occurrunt: quarum unam mediocrem se vidisse scribit Rondeletius in Santonico littore, quae mille librarum pondus non exceslerit, gulae tamen tam patentis, ut hominem eriam obesum potuerit capere. Quod Petro Gillio fidem adstruit, referenti, Niceae Massiliaeque captas fuisse lamias, mille librarum, in quarum ventriculo loricati homines integri reperti sint: sed et Archistratus iam olim θηρίον ἀνθρωποφάγον, Feram hominivoram, hunc canem vocavit. Cassandra quoque, in Lycophrone, Troiam vastatam incensamque fuisse dicit, a navibusΤριεσπέρου λέοντος, ὅν ποτε γνάθοιςΤρίτωνος ἠμάλαψε κάρχαρος κύων;Trinoctii leonis asper quem canisTritonis avidis faucibus deglutiit.I. e. Herculis, quem absorpsit Canis Carcharias, a Neptuno im missus, ut late persequitur Scholiastes: cui fabulae ex Ionae Historia occasionem datam esse, vix dubitari potest. Namque propterea τριέσπερον Herculem a Lycophrone dici idem annotat, quod triduô in eo fuisset, capitisque sui caesarie solum amissâ, ex eo iterum exiisset, quod a Sacra Historia neutiquam abludit. Id ipsum Phavorinus habet, in voce Τριέςπερος. Neque id Cyrillum fugit, qui Graecos observat, de suo Hercule fabulam habere, Historiae de Iona non absimilem, illum scil. καταποθῆναι μὲν ὑπὸ κήτους. ἐκδοθῆναι δὲ πάλιν ἐκ τῆε ἐμφύτου θερμότητος ἐψιλωμένης αὐτῷ τῆς κεφαλῆς, absorptum quidem a ceto esse, sed redditum, ab innato calore, decalvatô capite suô. Nempe, cum per Phoenices ad Graecos venisset fama tenuis de vate Hebraeo, quem Canis carcharias deglutitum, et in ventre servatum totô triduô, tandem sanum incolumemque revomuerit e littore, id Herculi suo tribuere non dubitârunt, quod videbatur esse summi roboris argumentum. A cetaceo enim istiusmodi pisce, non vero a ceto proprie dicto, quales balaena, vel pristis aut physeter, deglutitum esse Ionam Prophetam vero similimum est: utut enim vastae belluae sint proprie dicta cete, ita tamen gulae meatus habent angustos, ut solidum hominem deglutire haud quaquam possint. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 5. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.